Regula Ordinis Carmelitanorum
1. ALBERTUS, Dei gratia Hierosolymitanae Ecclesiae vocatus Patriarcha, dilectis in Christo filiis B[rocardo] et caeteris eremitis, qui sub eius obedientia iuxta Fontem in monte Carmeli morantur, in Domino salutem et Sancti Spiritus benedictionem.
2. Multifarie multisque modis sancti Patres instituerunt qualiter quisque, in quocumque ordine fuerit, vel quemcumque modum religiosae vitae elegerit, in obsequio Jhesu Christi vivere debeat, et eidem fideliter de corde puro et bona conscientia deservire.
3. Verum, quia requiritis a nobis, ut iuxta propositum vestrum tradamus vobis vitae formulam, quam tenere in posterum debeatis.
4. Illud in primis statuimus ut unum ex vobis habeatis priorem, qui ex unanimi omnium assensu, vel maioris et sanioris partis, ad hoc officium eligatur ; cui obedientiam promittat quilibet aliorum, et promissam studeat operis veritate servare, cum castitate et abdicatione proprietatis.
5. Loca autem habere poteritis in heremis, vel ubi vobis donata fuerint, ad vestrae religionis observantiam apta et commoda, secundum quod priori et fratribus videbitur expedire.
6. Praeterea, iuxta situm loci quem inhabitare proposueritis, singuli vestrum singulas habeant cellulas separatas, sicut per dispositionem prioris ipsius, et de assensu aliorum fratrum vel sanioris partis, eaedem cellulae cuique fuerint assignatae.
7. Ita tamen ut in communi refectorio ea, quae vobis erogata fuerint, communiter aliquam lectionem sacrae scripturae audiendo, ubi commode poterit observari, sumatis.
8. Nec liceat alicui fratrum, nisi de licentia prioris, qui pro tempore fuerit, deputatum sibi mutare locum, vel cum alio permutare.
9. Cellula prioris sit iuxta introitum loci, ut venientibus ad eumdem locum primus occurrat; et de arbitrio et de dispositione ipsius postmodum, quae agenda sunt, cuncta procedant.
10. Maneant singuli in cellulis suis, vel iuxta eas, die ac nocte in lege Dominimeditantes et in orationibus vigilantes, nisi aliis iustis occasionibus occupentur.
11. Hii qui horas canonicas cum clericis dicere norunt, eas dicant secundum constitutionem sacrorum patrum et ecclesiae approbatam consuetudinem. Qui eas non noverunt, vigintiquinque vicibus Pater noster dicant in nocturnis vigiliis, exceptis Dominicis et sollemnibus diebus, in quorum vigiliis praedictum numerum statuimus duplicari, ut dicatur Pater noster vicibus quinquaginta. Septies autem eadem dicatur oratio in laudibus matutinis. In aliis quoque horis septies similiter eadem singillatim dicatur oratio, praeter officia vespertina, in quibus ipsam quindecies dicere debeatis.
12. Nullus fratrum aliquid esse sibi proprium dicat, sed sint vobis omnia communia, et distribuatur unicuique per manum prioris, id est per fratrem ab eodem ad idem officium deputatum, prout cuique opus erit, inspectis aetatibus et necessitatibus singulorum.
13. Asinos autem, sive mulos, prout vestra expostulaverit necessitas, vobis habere liceat, et aliquod animalium sive volatilium nutrimentum.
14. Oratorium, prout commodius fieri poterit, construatur in medio cellularum, ubi mane per singulos dies ad audienda missarum sollemnia convenire debeatis, ubi hoc commode fieri potest.
15. Dominicis quoque diebus, vel aliis ubi opus fuerit, de custodia ordinis et animarum salute tractetis ; ubi etiam excessus et culpae fratrum, si quae in aliquo deprehensae fuerint, caritate media corrigantur.
16. Ieiunium singulis diebus, exceptis dominicis, observetis a festo Exaltationis sanctae Crucis usque ad diem dominicae Resurrectionis, nisi infirmitas, vel debilitas corporis, aut alia iusta causa, ieiunium solvi suadeat, quia necessitas non habet legem.
17. Ab esu carnium abstineatis, nisi pro infirmitatis vel debilitatis remedio sumantur. Et quia vos oportet frequentius mendicare itinerantes, ne sitis hospitibus onerosi, extra domos vestras sumere poteritis pulmenta cocta cum carnibus; sed et carnibus supra mare vesci licebit.
18. Quia vero temptatio est vita hominis super terram, et omnes qui pie volunt vivere in Christo persecutionem patiuntur; adversarius quoque vester, diabolus, tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret: omni sollicitudine studeatis indui armatura Dei, ut possitis stare adversus insidias inimici.
19. Accingendi sunt lumbi cingulo castitatis; muniendum est pectus cogitationibus sanctis, scriptum est enim : cogitatio sancta servabit te. Induenda est lorica iustitiae, ut Dominum Deum vestrum ex toto corde et ex tota anima et ex tota virtute diligatis, et proximum vestrum tamquam vos ipsos. Sumendum est in omnibus scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: sine fide enim impossibile est placere Deo. Galea quoque salutis capiti imponenda est, ut de solo Salvatore speretis salutem, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum. Gladius autem spiritus, quod est verbum Dei, abundanter habitet in ore et in cordibus vestris. Et quaecumque vobis agenda sunt, in verbo Domini fiant.
20. Faciendum est vobis aliquid operis, ut semper vos diabolus inveniat occupatos, ne ex ociositate vestra aliquem intrandi aditum ad animas vestras valeat invenire. Habetis in hoc beati Pauli apostoli magisterium pariter et exemplum, in cuius ore Christus loquebatur, qui positus est et datus a Deo praedicator et doctor gentium in fide et veritate; quem si secuti fueritis, non poteritis aberrare. In labore, inquit, et fatigatione fuimus inter vos nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Non quasi nos non habeamuspotestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Nam, cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari non manducet. Audivimus enim inter vos quosdam ambulantes inquiete, nihil operantes. Hiis autem, qui eiusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent. Haec via sancta est et bona: ambulate in ea.
21. Commendat autem Apostolus silentium, cum in eo praecipit operandum, et quemadmodum propheta testatur: cultus iustitiae silentium est ; et rursus: in silentio et spe erit fortitudo vestra. Ideoque statuimus ut dicto completorio silentium teneatis usque ad primam dictam sequentis diei. Alio vero tempore, licet silentii non habeatur observatio tanta, diligentius tamen a multiloquio caveatur, quoniam sicut scriptum est, et non minus experientia docet, in multiloquio peccatum, non deerit et qui inconsideratus est ad loquendum sentiet mala. Item, qui multis verbis utitur, laedit animam suam; et Dominus in evangelio : de omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii. Faciat ergo unusquisque stateram verbis suis, et frenos rectos ori suo, ne forte labatur et cadat in lingua, et insanabilis sit casus eius ad mortem. Custodiens cum propheta vias suas, ut non delinquat in lingua sua ; et silentium, in quo cultus iustitiae est, diligenter et caute studeat observare.
22. Tu autem, frater B[rocarde] et quicumque post te institutus fuerit prior, illud semper habeatis in mente, et servetis in opere, quod Dominus ait in evangelio : Quicumque voluerit inter vos maior fieri, erit minister vester, et quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
23. Vos quoque, caeteri fratres priorem vestrum honorate humiliter, Christum potius cogitantes quam ipsum, qui posuit illum super capita vestra; et ecclesiarum praepositis ait : Qui vos audit, me audit, qui vos spernit, me spernit; ut non veniatis in iudicium de contemptu, sed de oboedientia mereamini aeternae vitae mercedem.
24. Haec breviter scripsimus vobis, conversationis vestrae formulam statuentes, secundum quam vivere debeatis. Si quis autem supererogaverit, ipse Dominus, cum redierit, reddet ei. Utatur tamen discretione, quae virtutum est moderatrix.